- HECAERGE
- HECAERGEnympha Claud. in 2. Cons. Stilich. Carm. 24. v. 253.— Metuenda feris HecaergeEt soror, optatum numen venantibus, Opis.Callimach.Οὖπις το Λοξώ τε καὶ εὐαίων Ε῾καέργη.Nic. Lloyd. Eadem cum Hecate, Voss. Sicut enim Apollo Ε῾κάεργος quasi ὁ τὰ ἕκαθεν ἐργαζόμενος, h. e. vim suam in longe dissita exercens, ut est apud Heraclidem Ponticum, sic Luna Ε῾καέργη, dicta est, quod et illa in longe dissita operetur. Et sane Ε῾καέργην, utcumque virgo dicatur Hyperborea, non aliam primo, quam Dianam sive Lunam, aliterque Δοξὼ vocitatam; innuit etiam Callimach. eius Scholiastes in Hymn. Dianae, v. 204. ubi hic: Οὖπις, inquit, ἐπίθετον Α᾿ρτέμιδος. ἢ παρὰ τὸ ὀπίζεςθαι τὰς τικτούσας. ἢ παρὰ τὴν θρέψαϚαν αὐτὴν Οὖπιν, ἢ διὰ τὰς Υ῾περβορέους κόρας, Οὖπιν, Σ῾καέργην, Λοξὼ, ἃς ἐτίμηϚεν Α᾿πολλων, καὶ Α῎ρτεμις; καὶ ἀπὸ μιᾶς μεν` Οὖπις ἡ Α῎ρτεμις. Λοξίας δὲ καὶ Ε῾κάεργος εν τῶ λοιπῶν ὁ Α᾿πόλλων. Opis epitheton est Dianae: sive quia curam habeat parturientium: sive quod Opis eam educaverit, sive propter virgines Hyperboreas, Opin, hecaergen et Loxonem; quas honorarunt Apollo ac Diana, ac ab una quidem Diana assumpsit nomen Opidis: ab aliis autem Apollo vocatur Loxias et hecaergos. Ubi Voss. mallet dixislet, ut Triviae sive Dianae custos dicta Opis; imo ipsa etiam Diana sic est cognominata; quod aperte Serv. Aen. l. 11. v. 532 ut item a Loxone Apollo nuncupatus est voeatum Hecaergum. Sed de Hecaerga praeteriit, quia vix ea pro Hecate obtineret appelatio: at contra Hecaergi pro Apolline nomen poeris frequens. Sic igitur colligit Hecaergen et Hecaten non solum origine vocis convenire, namque et Hecare ab ἑκὰς; sed eandem plane divam esle. Quod ipsum aliter etiam sic astruit. Siquidem Deliae Virgines, quando nupturae eslent, dicabant comam defectam Opidi et Hecaergae; ut est apud Paus. in Attic. imo et Herod. in Melpom. Nam apud eum pro Α῎ργην Ε῾καέργην legi debere, observatum iam diu doctissimo Leopardo Emendat, l. 10. c. 25. At cui convenientius, quam Dianae, Virginitatis praesidi, valedicturae virginitati suae hunc honorem habitum ivissent? Et Athenis quoque pridie nuptiarum (προτέλεια dixêre) virgines in honorem Dianae, ad Deam placandam, canistra tulisle, similiter docet Theocriti Scholiastes ad Idyll. 2. Quare neutiquam dubitandum, quin Opis, Hecaerga et Loxo, diversa sint nomina uni eidem que Hecatae sive Dianae imposita, pro diverso effectu: ac Opis sit dicta, a cura puerperii: Hecaerga, quod e longinquo opereiur: Loxo, quod λοξὼς, i. e. oblique per caelum moveatur etc. Vide Gerh. Ioh. Vosl. de Orig. et progr. Idol. l. 2. c. 29.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.